Privilegium (<privus et lex, sc. res legi privae) est exceptio legum singulis aut certo ordini aut turmis civium data, qua iis erga ceteros commoda attribuuntur. In rebus oeconomicis mutatis mutandis monopolium, litterae patentes aut concessio fere idem valent.
Privilegia tempore rei publicae liberae non erant leges, sed exceptiones legum. Utrum partibus faverent an detrimentum afferent, a priori non licuit.
Cicero verbum privilegii iam in XII tabulis exstitisse testatur, privilegia autem privatis hominibus dare interdicta fuisse:
Idem:
Cicero voce privilegii non nisi contemptim utitur[3]; etiam in oratione "De domo sua ad pontifices" vox sensu peiore invenitur:
Cum essent leges in singulum hominem latae, etiam Lex Gabinia aut Lex Manilia, quibus Pompeio imperia extraordinaria tributa sunt, aut venia in patriam redeundi Ciceroni anno 57 a.C.n. data inter priviligeia numeranda sunt.
Paulatim privilegium iam non nisi sensu meliore adhibitum est praerogativam a principibus (sive postea civitatis moderatoribus) gratis datam significans (ut puta „privilegium aetatis“, „privilegium creditorum“ aut „privilegium militiae“).
Privilegio quidem munera aut condiciones adiunctae esse potuerunt. Hoc sensu nomen privilegium in Corpore iuris civilis ab imperatore Iustiniano I edito notio generalis pro iure singulari fit[6].
Medio Aevo et Novo Aevo ineunte privilegiis conscribendis pro individuis sive gregibus nova iura posita sunt, quibus possessores contra alios commoda assecuti sunt. Aliter ac mandato privilegio novus iuris status procreatus est, qui etiam hereditate reliqui et paucis tantum causis (sicut infidelitate beneficiarii) rursus tolli potuit. Fuerunt autem etiam privilegia, qui semper (ut puta quotannis) confirmanda erant.
Privilegia ab iis dari potuerunt, quibus iura sive possessiones libere tradere licuit, i.e. imprimis imperatoribus, regibus aut papis, sed etiam aliis dominis, qui subiectos suos privilegiis (sicut servitii liberatione) instruxerunt.
Privilegiorum fuerunt diversissimae res: donationes subiectis datae, monopolium praestitum, ius monetae percutiendae aut insignis ferendi, liberatio vectigalium aut operarum, iurisdictio, ius municipale (quo multa iura singularia comprehendebantur, ut puta personalis incolarum libertas) et multae aliae.
Summa privilegiorum ordinibus datorum fundamenta fuerunt constitutionis feudalis relationem inter principem et ordines definiens et iura domini coercens. Tempore absolutismi autem multa privilegia ad principes reciderunt.
Ad privilegia generalia accesserunt numerosa privilegia particularia: Redemptores titulum "ex privilegio principis" vel "cum privilegio regiae maiestatis" (vel similiter) appetebant, etiam in typographia singulae editiones pretiosae talibus privilegiis protegebantur. Etsi exemplo extremo imprimis editor protectus est, tamen etiam ad materiam iuridicam pertinet, quae postea sub vocibus "possessio intellectualis" et "litterae patentes" tractata est.
Ut iuridica hominum aequitas desiderabilior videbatur, ita privilegia plus repulsae sive oppressionis instrumenta putabantur et ergo maxima ex parte sublata sunt.
Universalis de Iure Hominum Declaratio incipit (§ 1 et 2):[7]
I: Omnes homines liberi aequique dignitate atque juribus nascuntur. Ratione conscientiaque praediti sunt et alii erga alios cum fraternitate se gerere debent.
II: Quisque potest sibi assumere libertates omnes omnesque jures in hac declaratione pronuntiatos, sine ulla distinctione gentis, coloris, sexus, linguae, religionis, politicae sententiae aut omnis generis sententiae, nationis originis aut civitatis, divitiarum aut ortus aut omnis generis situs. Praeterea fietur nulla distinctio condita in civili decreto, juridico aut internationali gentis aut finium cujus est aliquis, sive gens aut fines liberi sunt, sive sub tutella, sive non suae potestatis sive subacti termino aliquo sui imperii.