Posthomerica (Graece Τὰ μετὰ τὸν Ὅμηρον vel Τὰ μεθ᾽ Ὅμηρον) est carmen 14 cantuum a Quinto Smyrnaeo saeculo fere IV scriptum, quod belli Troiani finem narrat.

Argumentum

Operis titulus per Iliadis scholium notus est. Res incipit hinc ubi Homerus desiit, post Hectoris mortem, et usque ad urbis direptionem pergit. Itaque opus non solito prologo, sed in medias res incipit. 

Quintus explere vult non solum Homeri lacunam, sed etiam amissionem operum de cyclo Troiano quae eadem tractabant (sicut Arctini Milesii Aethiopis, Lesches Ilias parva, et Iliupersis), modo propter pseudo-Apollodori Proclique in prosa scripta summaria nota. 

Quintus locos iam apud alios poetas praesentes mutuabatur. Exempli gratia, pro Achillis ludis funerariis imitatur illos Patrocli ex Iliadis cantu XXIII. Et Hesiodum imitatur atque Latinos poëtas ut Vergilium (Aeneis) vel etiam Ovidium (Metamorphoses).

Compositio

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi