Aditus seminarii mathematici Universitatis Vindobonensis (Boltzmanngasse 5), ubi Circulus Vindobonensis convenire solebat.

Positivismus logicus et empirismus logicus, ex quibus exstitit neopositivismus, in philosophia occidentali fuerunt doctrinae, quae principia verificationis protulerunt, id est theoriam epistemologicam, quae significationem cognitivam negat propositionibus esse nisi observatione empirica comprobari possunt. Qui motus philosophicus annis 1920 et 1930 in multis sedibus floruit. Ad prohibendam confusionem in dictione obscura et coniecturis inprobabilibus insidentem capti sunt conatus ad philosophiam in hanc novam "philosophiam scientificam" mutandam, quae cum optimis exemplaribus scientiae empiricae, sicut relativitate generali Einsteiniana, communicaret.[1] Circulus Berolinensis et Circulus Vindobonensis positivismum logicum annis 1920 exeuntibus proposuerunt.

Ludovicus Wittgenstein anno 1930.

Positivistae logici, Ludovici Wittgenstein Tractatum Logico-Philosophicum interpretantes, principium confirmationis normamque significationis cognitivae agnoverunt. Ex logicismo Bertrandi Russell, mathematicam ad logicam redigere conabantur, cum atomismo logico Russelliano, phaenomenalismo Ernesti Mach (num mens solam experientiam sensoriam veram aut capacem sciat, quae res contentae omnium scientiarum est, sive physica sive psychologia), et cogitationes Percy Bridgman quas alii operationalismum appellabant. Ea re, solum res per cognitionem significantes quae comprobari poterant scientificae, quandoquidem res quae comprobari non possunt erant dicta falsa, non physica, cognitione carentes (num metaphysica, animi motus, vel alia sint), disputatione philosophica non digna, cognitionem rerum ordinare vel scientiam novam excolere nequientia.

Mauritius Schlick, unus ex ducibus Circuli Vindobonensis, circa 1930.
Otto Neurath, unus ex ducibus Circuli Vindobonensis.

Positivismus logicus late describitur positionem extremam, quae dicit linguam physicam numquam attingere debere aliquid innotabile, etiam ut videtur nucleares causalitatis, mechanismi, principiorum notiones, sed sic dicere est in maius extollere. Argumenta de talibus rebus quae videri non possunt metaphorica essent—observationes simplices in abstracto consideratae—aut, maxime alienae, res metaphysicae vel affectus animi moventes. Leges theoreticae redigerentur in leges empiricas, cum vocabula theoretica significationes ex data observata per regulas congruentiae colligerent. Mathematica physicae ad logicam symbolicam per logicismum redigeret, cum reconstructio rationalis linguam naturalem in pares normativas mutaret, omnibus per syntaxem logicam ordinatis et coniunctis. Theoria scientifica declararetur cum sua ratione comprobationis, qua via calculus logicus vel effectio empirica eius falsum aut veritatem comprobare posset.

Ernestus Mach anno 1900.

Annis 1930 exeuntibus positivistae logici, Germaniam et Austriam relinquentes, in Britanniam et Civitates Foederatas confugerunt. Multi antehac in locum phaenomenalismi Ernesti Mach physicalismum Ottonis Neurath substituerant, et Rudolphi Carnap in verificationis meram confirmationem substituere petiverat. secundo bello mundano anno 1945 confecto, positivismus logicus mitior factus est, empirismus logicus appellatus, plerumqe in America a Carolo Gustavo Hempel, qui exemplar legitimum tegens explanationis scientificae exposuit. Motus positivismi logici factus est solidum philsophiae analyticae fundamentum,[2] et in philosophiam Anglosphaerae dominabatur, philosophia scientiae non exclusa, cum scientias usque ad annos 1960 moveret. Sed motus suas difficultates medias non resolvit,[3][4][5] et sua dogmata magis magisque reprehendebantur, vehementissime ab Norwood Hanson, Carolo Hempel, Thoma Kuhn, Carolo Popper, Hilarius Putnam, W. V. O. Quine.

Nexus interni

Notae

  1. Friedman 1999:xiv.
  2. Vide "Vienna Circle" in Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  3. Smith 1986:314.
  4. Bunge 1996:317.
  5. "Popper, Falsifiability, and the Failure of Positivism," 7 Augusti 2000.

Bibliographia

Carolus Popper
Hilarius Putnam.

Nexus externi

Comentarii a positivistis logicis scripti
Commentarii de positivismo logico
Commentarii de rebus cognatis