Wikidata Porphyrius Tyrius
Res apud Vicidata repertae:
Porphyrius Tyrius: imago
Porphyrius Tyrius: imago
Nativitas: 233; Tyrus
Obitus: 301; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Malchus

Porphyrius Tyrius (Graece Πορφύριος, sed nomine primordiali Malchus Μάλχος; natus anno fere 234 Tyri; Romae mortuus anno 305) fuit philosophus Neoplatonicus et clarus litteratus homo. Egregie educatione fecundidateque animi et magno numero operum conspicuus erat. Imprimis scripsit de rebus philologicis religiosisque, sed autem tractavit astronomiam, astrologiam et musicologiam.

Averroes et Porphyrius disputant: imago saec. XIV ficta

Imprimis Porphyrius commentationi operum Platoni et Aristotelis operam dedit. Etsi aliter ac Plotinus, qui Neoplatonicam disciplinam condiderat, Organon, scripta logica Aristotelis, reprehendit, sed interpretationi suae Platonismi inseruit. Quod praecepta Platonis et Aristotelis inter se reconciliavit philosophiae posterioris aetatis magni momenti fuit. Opus eius nominis (Isagoge) legenti philosophiam Aristotelis dilucide introduxit moxque ubique ad Aristoteli praecepta explicanda adhibebatur.

Porphyrius praeterea notus est quod Christianismum repudiavit seque inhevit in Biblias. Scripsit tractatum nominis Adversus Christianos, quo non solum more philosophico praecepta Christianismi recusavit sed etiam cogitationes historicas et philologicas ad ea refellenda adhibuit.

Opera

Solum minor pars operum sui, quorum numerus plus quam sexaginta sunt, conservatus est.

Bibliographia

Editiones

Studia

Nexus externi

Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!