Pleiades (-um, f.pl., sg. "Pleias"; Graece: Πλειάδες et in carminibus epicis Πελειάδες), in lingua Latina classica Vergiliae sive sidus Vergiliarum[1], hodiernis etiam appellationibus Messier 45 et Melotte 22 notae, sunt cumulus apertus stellarum fere septem, cum duabus aliis necnon multis minus perspicuis congregatarum, in constellatione Tauro visarum.
Pleiades sic enumerantur. Octo earum sororibus septem Pleiadibus mythologiae Graecae respondent; nona et decima patri et matri Pleiadum respondent, scilicet Atlanti et Pleione:
Nomen | Designatio stellaris | Magnitudo apparens | Classis spectralis | |
---|---|---|---|---|
Alcyone | Eta (25) Tauri | 2.86 | B7IIIe | |
Atlas | 27 Tauri | 3.62 | B8III | |
Electra | 17 Tauri | 3.70 | B6IIIe | |
Maia | 20 Tauri | 3.86 | B7III | |
Merope | 23 Tauri | 4.17 | B6IVev | |
Taygeta | 19 Tauri | 4.29 | B6V | |
Pleione | 28 (BU) Tauri | 5.09 (Stella variabilis) | B8IVpe | |
Celaeno | 16 Tauri | 5.44 | B7IV | |
Asterope I, Asterope II | 21 et 22 Tauri | 5.64;6.41 | B8Ve/B9V | |
— | — | 18 Tauri | 5.65 | B8V |
Data astronomica: "Cl Melotte 22" apud SIMBAD. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pleiades spectant. |