Philodemus Gadarensis (Graece Φιλόδημος) (natus Gadarae in Coele-Syria ca. 110 a.C.n.; mortuus fortasse Herculanei ca. 40–35 a.C.n.), fuit philosophus Epicureus et poeta, discipulus Zenonis Sidoni et Demetrii Laconici, capitis scholae in Horto Epicuri, extra Athenas. Quamquam adsectator Zenonis, Philodemus de aesthetica cogitabat, ramo philosophiae quae Epicureos minimum tenebat. Romam circa 80 a.C.n. venit, ubi patronum Lucium Pisonem habuit. Opera philosophica in papyro exarata et in Villa Papyrorum Herculanei reperta eius bibliotheca fuisse putantur.
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |