Wikidata Philippus Melanchthon
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Melanchthon: imago
Philippus Melanchthon: imago
Philippus Melanchthon: subscriptio
Philippus Melanchthon: subscriptio
Nativitas: 16 Februarii 1497; Bretten
Obitus: 19 Aprilis 1560; Wittenberga
Patria: Germania

Familia

Genitores: Georg Schwarzerdt; Barbara Reuter
Coniunx: Katharina Melanchthon
Proles: Anna Melanchthon, Philipp Melanchthon

Memoria

Sepultura: All Saints' Church, Lutherstadt Wittenberg

Philippus Melanchthon (natus Philippus Schwarzerd), qui nomine honorifico "Praeceptor Germaniae" appellatur, fuit theologus, vir doctus, et Martini Lutheri socius, qui magnas partes in reformatione ecclesiae egit. Philipp Schwartzerdt Bretten in vico Germanico die 16 Februarii 1497 natus est. Anno 1493, pater, faber Georgius Schwartserdt, in matrimonium Barbaram Reuter duxerat. Anno 1508, pater et avus Philippi mortui sunt. Philippus ad cognatos Phorcam missus est, ut in schola Latina disceret. Etiam etymologiam verbi "psychologia" creavit.

Humanista

Philippus linguam Latinam didicit per exercitationem studiosam sub Ioanne Unger. Sententiam Latinam explicabat et, si erravit, virgarum poenam accepit. Anno 1508, Discere coepit in schola Latina Phorcae, ubi a Georgio Simler et Ioanne Hildebrando docebatur, qui ambo grammatici illustres erant, quod inusitatum erat saeculo 16. Simler eruditionem privatam in Graecis litteris discipulis potissimis dabat, et per eum Philippus linguam et culturam Graecam cognoverat. Tum Philippus solum duodecim annos natus erat. Ioannes Reuchlin, humanista clarus, progressionem ingenii cognati sui mirabatur, et de Philippo tamquam de filio suo loqui incepit. Ei grammaticam Graecam et lexica sua Graecum et Latinum dedit. Reuchlin etiam putabat adolescentem nomen solitum non habere posse; ideo Philippum nomine graecissanti Melanchthon vocabat.

Anno 1509, Philippus studere coepit in Universitate Heidelbergensi, et ibi gradum academicum baccalaureum accepit. Ab anno 1512, apud Universitatem Tubigensem studuit. Anno 1514, magister factus licentiam docendi accepit. Anno 1518, grammaticam Graecam suam divulgavit. Opere suo hominum animos in se intendit, et a viris doctis laudabatur, exempli gratia a Desiderio Erasmo Roterodamo. Tubingae autem Melanchthon nonnullis hominibus tanto odio erat, ut sentiret sibi urbem esse relinquendam.

Nomen Melanchthonis in tota Europa Septentrionali notum est. Erasmus vaticinatus est, Melanchthonem humanistam tantae eminentiae fore, ut expectare vocationem professoris ad universitatem possit. Princeps elector Fridericus III, dux Saxoniae, professores duos ad Universitatem Wittenbergensem quaerebat, ergo unum professorem linguae Hebraicae et unum professorem linguae Graecae. Reuchlin Melanchthonem professorem linguae Graecae commendavit. Mense Septembri anno 1518, Melanchthon professor creatus est apud Universitatem Wittenbergensem. Cum ad urbem pervenit, unum et viginti annos natus erat, sed iam cognitione linguarum antiquarum notus.

Theologus

In libro Loci communes inscripto, Melanchthon publice confessus est se theologiam Martini Lutheri sequi. Loci communes summa de locis doctrinae Christianae erat, ergo lex et evangelium et tamen peccatum et gratia. Melanchthon Locos communes suos pluries rescripsit. Tres editiones diversae sunt. Melanchthon anno 1521 primam editionem divulgavit; anno 1535, secunda, annoque 1543 tertia editio prolata est. Magnitudo operis duplicata est. Controversiae theologicae effecerant, ut Melanchthon rationes suas acriter in locibus diversis praescriberet. Anno 1530, Melanchthon Augustae Vindelicorum parlamentum participavit. Confessionem Augustanam scripsit, quam die 25 Iunii imperatori Carolo V obtulit. Condicio non attacta est, et Melanchthon scribere Apologiam coepit, quae anno 1531 edita est, quod opus anno 1580 in Librum Concordiae receptum est.

Pinacotheca

Opera

Bibliographia

Frons libri Loci communes rerum theologicarum

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Melanchthonem spectant.