Familia
Memoria
Insignia heraldica
Philippus Valesius, secundus huius nominis, cognomine Bonus[1][2][3] (natus Divione die 31 Iulii 1396; Brugis die 15 Iunii 1467 mortuus) fuit dux Burgundiae ab anno 1419 usque ad mortem. Quadraginta annos cancellarius eius potentissimus et ditissimus fuit Nicolaus Rolin.
Filius Ioannis Intrepidi et Margaritae Bavariae anno 1419 patre necato Burgundiae dux factus est. Odio delphini obrutus Pacto Trecarum die 21.5.1420 signato una cum Henrico V Angliae rege coalitionem iniit contra Carolum VII pugnaturus. Istum autem denique die 21.9.1435 Convento Nemetacensi agnoscere dignatus est, si independentia maxima frueretur et Picardiam usque fluvium Samaram necnon comitatus Autessioduri et Mâcon reciperet. Anno 1433 Brabantiam et Bataviam consobrinae Iacobaeae Bavariae rapuit.
Homines doctos atque artifices curavit et quaestus promovebat (praesertim artem tapetum texendorum in Flandria); die 10.1.1429 Brugis in nuptiis instituit Ordinem Velleris Aurei (Ordre de la Toison d'or).
Anno 1409 in matrimonium duxerat Michaelam, filiam regis Caroli VII; ex anno 1424 autem maritus fuit Bonae de Artois, filiae comitis Philippi de Nevers, ex anno 1429 Isabellae Lusitaniae quae successorem Carolum Temerarium peperit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Bonum spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Philippus Audax 1364 • Ioannes Intrepidus 1404 • Philippus Bonus 1419 • Carolus Temerarius 1467 • Maria ducissa 1477 Capsae cognatae: Reges Francorum • Duces Andegavenses | |