Philae
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
pN17
N23 Z1
r
q niwt
Translitteratio Pɜ-ỉw-Rq
Translatio Insula Laq
Forma insulae Philarum saeculo XIX depicta

Philae (Coptice Ⲡⲓⲗⲁⲕ Pilak et Ⲡⲓⲗⲁⲕϩ Pilakh, ab Aegyptio Hieroglyphico Pɜ-ỉw-Rq, Demotico Pɜ-ỉ-lq "Insula Laq";[1] Arabice بلاق Bilāq, فيلة Fīlah, et hodie أنس الوجود‎‎ ˀĀnas al-Waġūd), fuit insula Aegypti superioris in regione Nubiae, hodie sub aquas Lacus Nasserani apud Molem Syeniticam deperdita. Ibi templa et obelisci olim steterunt, quorum nonnulli in alias civitates amoti sunt, alii in terram altiorem iuxta ripas lacús.

Historica

Praecipuum templum illius insulae Isidi deae dicatum anno 535 demum Iustiniani iussu clausum et in ecclesiam Christianam transformatum est. Hucusque enim Nubiae incolis vicinae deam suam venerari ibi licebat. Templum a pharaone Nectanebo inchoatum et a Romanis perfectum bene servatum hodie in aliam insulam adhuc emergentem translatum est postquam insula submersa est. Francogallicus scriptor Christianus Jacq, postquam thesem doctoralem de religione Aegyptia antiqua sustinuit, in mythistoria Pour l'amour de Philae[2] inscripta concertationem inter ultimos Superiores sectatorum deae (Isis et Sabni nomine) et episcopum Theodorum describit donec manus fanaticorum superstites paganos saeviter trucidavit.

Iam ab anno 1894 cursus Nili prima mole ad Syenen interceptus quodam tempore anni insulam inundare coepit et iam tum viator Francogallicus Petrus Loti mortem Philarum deplorabat[3] et Anglorum avaritiam vituperabat culturam lini xylini foventium et monumenta antiqua despicientium.

Nexus interni

Insula Philae 1906 inundata.

Notae

Templum Isidis hodie.
  1. 'Laq' ex origine fortasse significat "angulum," "extremum," "sumum"ve. Cf. Černý p. 71
  2. Grasset, 1990.
  3. La Mort de Philae, Calmann Lévy, 1908.

Bibliographia

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!