Pharmacocinetica est pars pharmacologia substantiarum quae vires in organismis investigat et describit.
Quomodo sive quare corpus animale substantiae respondet, cum specimine "cubiculorum multorum" explicari potest. Communiter quattuor notiones in usu sunt: absorptio, distributio, metabolismus et excretio. Eae ADME immutuuntur, cum aliquando praestante "L" (Liberatio) L-ADME utitur. Hi effectus cum notione pharmacocineticae conectuntur. His in rebus diversae formae transitionis inter liquores et cellulas agunt, exempla sunt:
Cum substantia activa non iam diluta sit, liberatio velocitatem in tali re statuens primo grado erit, at substantiiae inactivae aeque eodem modo momenti sunt.
Absorptio est transitus substantiae liberae per tunicam mucosam (oralem, gastricam, intestinalem, bronchialem exempli causa) sive per cutim ad sanguinem. Definitio alia absorptionem drogae motus de administrationis sito ad compartimentum centrale esse dicit.[2]
Si iecur pars transitus est, effectus primi transitus substantiis variis momentum habet. Hoc metabolismo praesystemico in iecore illae per primam iecoris transitum suum diminuuntur. Exempla effectus primi transitus sunt imipraminum sive diazepamum.
Distributio subtantiam, simulatque in sanguinem, inter organismi vivis liquores extracellulares et tela cum liquore intracellulari continuo mutari significat.[3]
Brevi metabolismo substantiarum significatio duplex est: 1. Formatio (anabolismus) substantiae activae ex substantia inactiva, per exemplum: L-DOPA (substantia inactiva) et dopaminum (substantia activa). 2. Dissolutio (catabolismus) substantiae activae ad substantiam inactivam, per exemplum insulinum (substantia activa) in duas partes (inactivas) divitur.
Magna ex parte excretio per renes fit, minus per faeces. Excretio substantiarum activarum per lac mammarum infantem in periculum adducere possit. Substantiae excretionis sunt ammonia, urea, guaninum, acidum uricum, creatininum creatinumque, corpuscula ketonica, gases intestinales (ut N2, methanum, aquae vapor).
Qualitas pharmacocinetica cuiusdem substantiae
nominari potest.