Phalacrocorax carbo

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Suliformes 
Familia : Phalacrocoracidae 
Genus : Phalacrocorax 
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Species typica
Pelecanus carbo Linnaeus, 1758
Phalacrocorax aristotelis.
Phalacrocorax auritus suas alas extendit.
Phalacrocorax gaimardi.
Phalacrocorax harrisi se in aquam immergit.

Phalacrocorax (Graece φαλακρος 'calvus, sine supercilio' + κοραξ 'corvus') est genus avium quae piscibus vescuntur familiae Phalacrocoracidarum ordinis Suliformium.

Taxinomia

Genus Phalacrocorax a Maturino Iacobo Brisson zoologo Francico anno 1760 introductum est, Phalacrocorace carbone typo generis.[1][2][3]

Generi sunt viginti duae species descriptae, inter quas est una species quae saeculo undevicensimo exstincta facta est.[4]

Studium phylogeneticum moleculare anno 2014 prolatum dixit genus Phalacrocoracem non monophyleticum esse, et gregem quinque specierum tum in genus digestarum artius cum speciebus generis Leucocarbonis cognatum esse. Cui gregi erant Phalacrocorax magellanicus, Phalacrocorax auritus, Phalacrocorax brasilianus, Phalacrocorax harrisi, et Phalacrocorax aristotelis.[6]

Notae

  1. Brisson 1760: 1: 60, 6: 511.
  2. Mayr et Cottrell 1979.
  3. Jobling 2019.
  4. Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2019). "Hamerkop, Shoebill, pelicans, boobies, cormorants". World Bird List Version 9.1. International Ornithologists' Union .
  5. Vel Phalacrocorax olivaceus.
  6. Kennedy et Spencer 2014.

Bibliographia

Nexus externi

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks