Memoria
Petrus Pincemaille (natus Lutetiae die 8 Decembris 1956; mortuus Surisnae die 12 Ianuarii 2018) fuit organista, musicae magister, et compositor Francicus, qui compositione extemporanea innotuit.[1]
Alumnus fuit lycei Racine Lutetiae. In Conservatorio Parisiensi ab Rolando Facinell (organum), Marcello Bitsch (fuga) et Henrico Challan (harmonia) inter alios eruditus est.[2]
Quinque organi praemia accepit (anno 1978 Lugduni, anno 1987 Bellovacis, anno 1989 Argentorate et Monbrisonii, anno 1990 Carnotis). Anno 1987 Basilica cathedralis Sancti Dionysii organista factus est, quod officium usque ad mortem tenuit. Anno 2003 in Conservatorio Lugdunensi professor scripturae musicae factus, ab 2005 usque ad decessum apud Conservatorium Parisiense professor contrapunctus meruit.
Die 12 Ianuarii 2018 Petrus Pincemaille cancro pulmonis mortuus est.[3]