Petrus Knauer sacra mysteria in Universali congressu Esperantico Havanae anno 2010 habito celebrat.

Petrus Knauer (natus Berolini die 5 Februarii 1935; ibidem mortuus die 21 Iulii 2024[1]) fuit theologus egregius et presbyter Catholicus. Iesuita Germanicus oecumenismo nidum in theologia fundamentali Catholica fingebat. Summus Idiomatis Zamenhofiani fautor Unioni Internationalis Esperantistarum Catholicorum adhaesit. Heribertus Knauer chemicus fuit eius frater.

Vita

[recensere | fontem recensere]

Filius Othonis Knauer iudicis[2] anno 1953 absolutorium scholasticum in collegio Canisiano nactus est. Paulo post ipse iesuita factus est.

Annis inter 1955 et 1959 Pullach apud Monacum in scholis pro Ioanne Berchmans nominatis philosophiae studuit, antequam Leodii theologiae studia arriperet atque perficeret. Die 8 Augusti 1964 Bruxellis in fano Collegii Sancti Michaelis sacerdos ordinatus est. Anno 1969 in Universitate Monasteriensi doctoratu laureatus est; postquam defendit thesim Verantwortung des Glaubens: Ein Gespräch mit Gerhard Ebeling aus katholischer Sicht (Francofurti 1969). Inde Francofurtenses ei veniam docendi minorem dederunt pro Schola superiore Sancti Georgii. Anno 1977, habilitatio in theologia dogmatica bene evenit, quod monstrat opus insigne praetitulatum Der Glaube kommt vom Hören. Ökumenische Fundamentaltheologie (Graecii 1978). Ex anno 1978, professor extraordinarius in dogmaticis fuerat, et ex anno 1980 in theologiae fundamentalis cathedra sessitaverat. Ibidem annis inter 1994 et 1997 rector vicarius fuit; anno autem 2003 rude donatus est.

Ex autumno 2003 usque ver 2018 operam navabat apud instituta Bruxellensia "Foyer Catholique Européen" et "Office Catholique d'Information et d'Initiative pour l'Europe" (OCIPE). Anno 2018 Kladow in tribu Berolinensi in hospitio Petri Fabri cum aliis iesuitis aetate provectis vitam degere coepit.[3]

Knauer interdum extra Germaniam studiosos theologia fundamentali impertiebat atque instruebat, et id annis:

Gravitudo

[recensere | fontem recensere]

Eius magnum opus in theologia fundamentali, cui titulus Der Glaube kommt vom Hören. Ökumenische Fundamentaltheologie, multis fidelibus lectum et penetratum est: anno 2015 editione septima gavisum est. Magnus theologorum recentiorum circulus ex doctrinis Petri Knauer carpiebat velut Barbara Andrade (in theologia systematica), Gerardus Gäde (in scientia religionum), Robertus Deinhammer (in theologia morali), Stephanus Ernst (in theologia morali), Ioannes Ioachimus Höhn (in systematica et ethica). Anno 2009, Dominicus Kraschl critice de rebus a Petro Knauer doctis scripsit in Das prekäre Gott-Welt-Verhältnis. Studien zur Fundamentaltheologie Peter Knauers.[4]

Petrus Knauer omnes Dei speculationes abhorruit; nuntios Christianos in Dei verbis reconditos in vita quotidiana quaerere maluit. Insuper ontologiam relativam magni aestimavit.[5] Unde omnia necessaria a Deo esse debent. De omnipotentia divina quoque saepe cogitavit: maximi momenti esse invitationem nobis datam, ut communitatem cum Deo petamus. Idque sine timore fieri posse. Ecclesiam autem significare traditionem aeternam istius invitationis, preces esse responsum in Dei verba (quasi fidem active loquentem). Rationem humanam partes magnas agere in superstitione defendenda.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]

Petro Knauer auctore

Petro Knauer editore et interprete

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. "P. Peter Knauer SJ in Berlin verstorben" apud: Jesuiten in Zentraleuropa, 21 Iulii 2024.
  2. "Verspätung beim Frachtgeschäft nach dem Deutschen Handelsgesetzbuche und dem Binnenschiffahrtsrechte." Confer dissertationem Giessensem, 1924 (Archivum foederale, R 3001/63688).
  3. Curriculum vitae in paginis privatis.
  4. "Das Problem der Beziehungen Gottes nach außen. Zur Diskussion eines bemerkenswerten Lösungsvorschlags" apud Theologie und Philosophie, 90 (2015): 223–246.
  5. P. K.: Der Glaube kommt vom Hören, editio sexta (Friburgi Brisgoviae: 1991), 9 et 24, ISBN 3-451-22187-X.
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie