Petasus (a Graeco πέτασος[1]) est vestimentorum genus, capitis tegmen. saepius duas partes habens, primam apicem formae hemisphaericae vel alius, quod caput ipsum tegit, et secundam alas (vel margines) tenuiores vel latiores, quae hominem a sole vel a pluvia niveque defendunt.
Antiquitus pastores et viatores, iter longum facientes, petasos gerebant, qua de causa et Mercurius viatorum patronus petasatus figuratur.
Sunt permulta petasorum genera, exempli gratia
Oetsius, homo conglaciatus vulgo appellatus, qui inter annos 3400 et 3100 a.C.n. in vita erat, petasum ex cute ursina factum mortuus gerebat.[2][3][4]
Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis