Peristylium domus Vettiorum Pompeiis sitae, nova constructio peristylii expositioni, quae Florentiae in hortis Boboli habita est, facta.
Peristylium[1][2] (Graece περιστῡ́λιον) vel peristȳlum[3] (Graece περίστυλον) est cavaedium, cuius in quattuor lateribus series columnarum sive porticushortum internum circumcludunt. Graece etiam tetrastoon (τετράστῳον, 'quattuor porticus') nominatur. Interdum porticus circumdantes peristylium totum pro parte vocantur. Peristylium in templis Graecis antiquis(en) est peristasis (περίστασις).[4] In architectura Christiana(en) quae ex architectura Romana progressa est, peristylium basilicae, ut puta Basilicae Vaticanae antiquae, antepositum esse solebat, quo strepitus viarum prohiberetur; denique peristylium in claustrum mutatum est.
↑Cf. Plinii minorisEpistulas, X, 70, 3: "Est autem huius domus condicio talis: legaverat eam Claudius Polyaenus Claudio Caesari iussitque in peristylio templum ei fieri, reliqua ex domo locari."