Perdita est magnum genus anthophilorum parvorum, quae in America Septentrionali endemica sunt, maxime varia in desertis Civitatum Foederatarum Mexicique regionibus. Sunt plus quam sescentae species agnitae, plus centum subspecies additae, multaeque species nondum descriptae.[1] Singulae huius generis species plerumque sunt minimae (a 2.0 mm ad 10.0 mm), saepe clarissime coloratae, metallice repercutientes, cum maculis vel flavis vel albis, atque inter paucas anthophilorum stirpes sunt species quae icere nequiunt. Genus penitus tractatum est a Philippo H., Timberkake, qui, cum Theodoro Dru Alison Cockerell, plurimas species notas descripsit. Plurimae species polline sunt oligolectosae, quae enim pollen solum ex paucis plantarum speciebus vel generibus arte cognatis colligunt. Multae huius generis species vulgo anthophila fada appellantur.[2]
Inter parasitos Perditae praesertim numeratur Neolarra, aliud quidem anthophilum, quae ova in eorum nidis opportune ponunt.[3]
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life |