Tabula topographica Pengabi
Vide etiam paginam discretivam: Pengabum (discretiva).

Pengabum[1] (Paniabice پنجاب (Shahmukhi), ਪੰਜਾਬ (Gurumukhi), Pañjāb "quinque aquae"[2]), sive Pentapotamia,[3] est geographica culturalisque partis septentrionalis subcontinentis Indicae regio, quae partes Pakistaniae et Indiae comprehendit. Superficies eius est 355 591 chiliometra quadrata.

Ante Indiae partitionem anni 1947, provincia Britannica Pengabensis regiones comprehendebat quae hodie sunt civitates Indicae Pengabum, Hariyāṇā, Himācala Pradeśa, Caṇḍīgaṛha, Dellium, et provinciae Pakistanicae Pengabum et territorium capitale Islamabadense. Adiacet regiones Baluchistaniam et Pashtunistan ad occidentem, Casmiriam ad septentrionem, regionem Hindicam ad orientem, Rajasthanam et Sindiam ad meridiem.

Qui maiorem partem incolarum huius regionis constituunt Pengabenses appellantur, et lingua Paniabica loquuntur. Religiones principales sunt Islam, Sichismus, Hinduismus.

Pinacotheca

Notae

  1. "Pengabum, Pengab": "India" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Quinque flumina Pengabi Hydaspes, Acesines, Hydraotes, Hyphasis et Hesydrus habentur.
  3. "Pentapotamia ... quam Penjabum appellavere recentiores" (p. 4 apud Google Books)

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pengabum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 31°0′0″N 74°0′0″E • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия