Paryadres[1] (Graece Παρυάδρης), sive Parihedri,[2] vulgo nunc Montes Anatoliae Septentrionales (Turcice Kuzey Anadolu Dağları),[3] sunt montes continui in septentrionali Turciae regione patentes, qui in Asia Minore secundum litus Ponti Euxini a flumine Iride ad flumen Akampsim extenduntur et mare a planitie montana Asiae Minoris separant. Pars Paryadrum ad orientem sita altior est; hic invenitur Kačkar, eorum cacumen altissimum (3937 metra). Hi montes etiam appellantur Parhar in Turcica et Graeca Pontica regionis linguis vel dialectis, quod vocabulum, ex certo vocabulo Hetthaeico 'altum' et 'cacumen' significans, derivatur.[4]
In hac regione inveniuntur fera animalia Eurasiana latissime observata, sicut Accipiter nisus, Aquila chrysaetos, Aquila heliaca, et Clanga pomarina (omnes Accipitridae), Lyrurus mlokosiewiczi (Phasianidae), Serinus pusillus (Carduelinae), et Tichodroma muraria (Tichodromidae).[5]
Hiemes sunt asperrimae, et nix etiam mensibus aestivis supra altitudines elatas non inusitata est.[6]
Situs geographici et historici: Locus: 40°50′13″N 41°9′34″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия |