Logotypus Palmae Aureae.
Arma heraldica Canuae, communis Francici.

Palma Aurea (Francice Palme d'Or) est maximum praemium apud Festum Pellicularum Canuense addictum.[1] Anno 1955 ab ordinante festi consilio introductum est. Antea, ab anno 1939 ad annum 1954, maxima festi praemium fuerat Magnum Praemium Internationalis Pellicularum Festi (Francice Grand Prix du Festival International du Film).[1] Anno autem 1964, in locum Palmae Aureae substitutum est Magnum Praemium, antequam Palma Aurea iterum anno 1975 reductum est.[1]

Palma Aurea unum e gravissimis praemiis in industria pellicularum late habetur.[2][3][4][5]

Historia

[recensere | fontem recensere]

Nomen festi proprium quandam palmam celebrat, quae folium plantae in arma heraldica Canuae oppidi Francici depingitur, ambo legendum Sancti Honorati et palmas secundum Promenade de la Croisette positas commemorans.[1] Primam designationem Lucianus Lazon, quidam faber gemmarius Lutetiensis, adumbratione ab Ioanne Cocteau praeclaro dispositore cinematographico excogitata iniectus, fecit ut inferius caulis membrum cordiforme esset, basi sculptura a Sebastiano artifice ex terracotta designata.[6] Aspectus autem logotypi interdum mutatur.

Ferium Pellicularum Canuense anni 2020 propter pandemiam COVID-19 deletum est. Annuntiatum erat quinquaginta sex pelliculas fuisse res a ferio selectas, sed praemia hoc anno addicta non erant.[7]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 "A brief history of the Palme d'or". Festival-cannes.com .
  2. "Why the Cannes Film Festival matters (and how to pronounce it)". Vox .
  3. "Cannes 2017: Sweden's Ruben Östlund wins Palme d’Or for 'The Square' - France 24". France 24. 28 Maii 2017 .
  4. Hammond, Pete (11 Maii 2016). "Cannes Vs Oscar: Why The Palme d’Or And Best Picture Academy Award Don’t Make A Perfect Match". Deadline .
  5. 'Scarecrow' (1973) - Cannes: All the Palme d'Or Winners, Ranked. . The Hollywood Reporter .
  6. "Histoire de la Palme d'or, de Lucienne Lazon à Chopard" .
  7. What Cannes 2020 line-up says about the cancelled festival. . Los Angeles Times. 3 Iunii 2020 .

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]