PHP (Anglice: PHP Hypertext Processor) est computatralis lingua programmandi interpretata, cuius syntaxis linguarum C et C++ similis est, ut facile disci possit, quae a Rasmo Lerdorf programmatore Danico-Canadiensi anno 1994 excogitata est.[1]
Plerumque lingua PHP adhibita est ut paginae interretis creentur, quoque potest adhiberi applicationibus graphicalibus, iussi lineis, Datorum repositorum et protocollis interretialibus.
PHP est quarta post Java, C, et Visual Basic. Lingua gratissima apud servos interretiales Apaches est.
Hoc exemplum "Salve, munde!" in scrinium mittit.
<?php echo "Salve, munde!"; ?>
Lingua PHP nisi inter delimitantes non inspicit, omnia extra delimitantes mittum est sine inspectionem. PHP habet complures delimitantes, clarissimi sunt <?php
et ?>
, etiam sunt <?
/?>
et <?=$expressio; ?>
quia sunt brevior; rari linguae ASP delimitantes <% et %> sunt.
Variables praefiguntur? signo dollaris ($
), eorumque species non significanda est. Series signorum circumdanda sunt signis orationis simplicibus ('
) aut duplicibus("
).
Adhuc versiones octo divulgatae sunt.
Versio | Divulgationis dies | Subsidium usque ad[2] | Notae |
---|---|---|---|
1.0 | 8 Iunii 1995 | Nominata Personal Home Page Tools (PHP Tools). Usus primus nominis '"PHP". | |
7.3 | 6 Decembris 2018 | 6 Decembris 2021 | |
7.4 | 28 Novembris 2019 | 28 Novembris 2022 | |
8.0 | 26 Novembris 2020 | 26 Novembris 2023 |