Osculum, sive savium, sive basium[1] est actus impingendi labia in aliquam corporis partem alicuius alicuiusve rei. Actio osculum dandi osculatio appellatur. Saepissime inter homines habetur osculum quasi signum affectus, amicitiae, amoris, dilectionis, nec non salutationis.[2]
Homines secundum genus affectuum animi quod eos in alios movet diverse oscula dant: osculantur enim labia, sed etiam malas aut manus alicuius.
Amantes saepe inter se osculantur ut amorem suum monstrent: osculum in labia quod unus alteri impingit est demonstratio cupidinis amorosae atque libidinis, igitur ad sexualitatem humanam quoque pertinet.
Parentes liberis suis basiola in malas dant ut signum dilectionis; idem basium in malam apud complures cultus civiles est communis et familiaris modus salutandi.
Osculum in manum datum demonstrat reverentiam et admirationem in aliquem dignum honoris habitum: ad exemplum haec erga homines eminentes Ecclesiae Catholicae manet consuetudo. Osculum venerationis etiam est signum quam Christifideles rebus reverendis offerunt.