Orpheus residens inter animalia. Opus tesselatum Romanum tertiii saeculi (Panormi exhibitum).

Orphismus (Graece Ὀρφικά) fuit secta antiquitatis, quae ineunte saeculo sexto a.C.n. in Graecia, Magna Graecia, necnon oris maris Euxini disseminata est. Nomine Orphismi tandem diversi generis cultus ac sectae continentur, quibus autem veneratio Orphei quem ritus eorum coepisse putabantur vatis vetustissimae aetatis in commune erat.

Quomodo secta instituta sit

Orphicam sectam in Thracia exortam esse hodie aestimatur quam Graeci patriam Orphei finesque barbaricae gentis habebant. Inde in Graeciam invecta partes septentrioles itemque Cretam perpetravit. Etsi illius religionis metempsychosis testamenta solum quinto ex saeculo a.C.n. accepimus initia eius valde antiquiora putantur.

Indagatores hodierni quando condita sit quoque pacto ex vetustioribus ritis processa sit secta ambiguunt dum adhuc de illius nexus cum Pythagorae secta, cum mysteriis Eleusinis, cum cultu Dionyisi necnon instittutionibus Empedoclis disputatur.

Saeculo iam sexto Orpheus inter numerum Argonautarum existimabatur quae rite progeniem belli Troiani antecessisse putatur. Fabulosumne conditorem ex exemplo historico creatum esse incertum est.

Litterae Orphicae

Fragmenta papyri Derbeniensis dicti.
Lamella Hipponii Calabriae inventa cum praescriptis defunctae quaedam dicatis.

Libros Orphicos quinto dum iam saeculo conscribuntur usque ad finem antiquitatis fabricabantur. In lirbris autem consscribendis non una doctrina secutos esse scriptores at magis iterum atque iterum nova praecepta proposuisse constat. Praecipue ab auctoribus Orphicis dictis hymni necnon cosmogoniae confectae sunt.

Poesia Orphica cum maxima ex parte deperdita esset numerus tamen carminorum integre aut ope aliorum auctorum servatus est. Lexicon Byzantinum nominis Suda nobis nomina nonnullorum librorum tradit quae ex tractatu Epigenis Hellenistica aetate conscripto expolita esse videntur.

Integre nobis autem servatur collectio hymnorum Orphicorum ex 87 carminibus constantium, qua inter sex et triginta versus continent. Hoc opere scriptor sub specie auctoritatis Orphei deos praecipue a fautatoribus illius sectae cultos adorat. Re vera autem libellum secundo post Christum saeculo ad usum cuiusdam congregationis in Asia Minore collocatae conscriptum esse videtur. Verisimiliter hoc compendio veteroiora carmina digesta sunt.

Fragmenta solum vel excerpta ex aliorum scriptorum operibus sumptis horum habemus:

Nexus interni

Bibliographia

Editiones et versiones fontium
Opera ad conspectum rerum versantia
Inspectiones
Percontatio posteritatis

Nexus externi