Ordo natalis est ordo per quem infans in sua familia nascitur; inter exempla sunt natus primus et natus secundus. Multi credunt ordinem natalem psychologicum hominis progressum penitus diutineque movere; quae autem affirmatio a nonnullis iterum atque iterum recusata est.[1]
Alfredus Adler (1870–1937), medicus psychiaterque Austriacus atque aequaevus Sigismundi Freud et Caroli Jung, fuit inter primis theoristis qui ordinem natalem personalitatem hominis movere proposuit.[2]