Murus Berolinensis (conspectus occidens). Occidens muri latus graphita fert quae spem et optimismum exhibent.

Optimismus (ab optimo) est habitus mentis, qui fidem vel spem exhibet aliquem conatum certum, vel exitum ad summum, positivum, prosperum, desiderabilem esse. Vox linguae propria quae saepe adhibetur ad exhibendum optimismum contra pessimismum est calix vitrues aqua plena usque ad dimidium: optimistae dicitur videri calix vitreus semiplenus, cum pessimistae semivacuus videatur.

Risulus est symbolus optimismi.

Status optimisticus sensu usitato definitur in omnibus circumiectis exspectatio optimi exitús qui fieri potest. Qui habitus mentis plerumque in psychologia optimismus dispositionalis appellatur, fidem exhibens circumiecta futura optime fiunt. Quam ob rem, videtur proprietas quae alacritatem contra tensionem fovet.[1]

Optimista et pessimista. Pictura Vladimiri Makovsky, 1893.

Inter theorias optimismi sunt exemplaria dispositionalia et exemplaria modi explicatorii. Modi quae optimismum metiuntur intra ambo systemata theoretica excogitati sunt, sicut varia genera Experimenti Orientationis Vitae (ad optimismum primae significationis indagandum) et Quaestionarium Modi Attributionalis (ad optimismum modi explicatorii indagandam).

Variatio in optimismo et pessimismo aliquantulum est heritabilis,[2] ac systemata proprietatum biologicarum paulo exhibet.[3] Etiam rebus circumiectorum respondere potest, inter quas circumiecta familiaria,[2] et nonnulli eruditi dicunt optimismum disci posse.[4] Optimismus etiam cum valetudine humaná coniungi potest.[5]

Optimalismus

Optimalismus philosophicus, a Nicolao Rescher definitus, dicit nostrum universum exsistere quia melius est quam altera universa quae fieri possunt.[6] Haec philosophia, cum deitatem omnipotentem non excludat, talem deitatem nihilominus non poscit, ergo cum atheismo congruens.[7] Rescher dicit hanc notionem sui potens esse, quia optimalismus divinitus institutus non est necessarius, quia ipsa optimalismi principia theoriam naturalisticam constituunt.[8]

Nexus interni

Personalitas optimistica (tabula ex Bates 2015 accommodata).

Notae

  1. Weiten et Lloyd 2005: 96.
  2. 2.0 2.1 Bates 2015.
  3. Sharot 2011.
  4. Vaughan 2000.
  5. Ron Gutman, "The hidden power of smiling"[nexus deficit] (pellicula YouTube).
  6. Rescher 2000.
  7. Steinhart 2000.
  8. Rescher 2013: 80.

Bibliographia

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad optimismum spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad optimismum spectant.