Familia
Memoria
Omar Sharif, sive Omar El-Sharif (Arabice عمر الشريف; natus Michel Demitri Chalhoub, ميشيل ديمتري شلهوب, Alexandriae die 10 Aprilis 1932; mortuus Cairi die 10 Iulii 2015) fuit histrio Aegyptius, pelliculis Lawrence of Arabia, Doctor Zhivago, ac Funny Girl notus. Ad praemium Oscar anno 1963 indicatus est. Praeterea tria praemia Golden Globe accepit, atque unum praemium César.
Alma mater eius fuit Universitas Cairensis. Homo multarum linguarum callens erat, nam Arabice, Anglice, Francice, Hispanice et Italice loqui sciebat.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |