Olynthus (Graece: Όλυνθος) erat urbs Graeca antiqua imo sinu Toronaico in Chalcidica posita, non procul a Potidaea et faucibus paeninsulae Pallenae (circiter 60 stadia). Rex Macedonum Perdiccas II eius potentiam effecit cum anno 432 a.C.n. synoecismum parvorum vicorum maritimorum in Olynthum decrevit, quae ipsa circiter km 2,5 a mari aberat. Civitas deinde fuit caput Foederis Chalchidici donec a Philippo II 348 a.C.n. obsessa et expugnata quia Atheniensium societatem inierat solo adaequata est. Simul incolas ad servitutem vendiderunt. Nam Lasthenes eorum magister equitum in pugna civitatem suam prodiderat[1].
Olyntho ab hac obsidione deserto, suadetur Archestratus ante annum 348 a.C.n. Hedypathiam scripsisse, ubi lectori consiliatus est glaucum piscem Olynthi et Megaris emere.[2] Urbs enim numquam reaedificata estː quocirca campus archaeologicus factus multa vestigia investigatoribus revelavit.
Situs geographici et historici: Locus: 40°17′34″N 23°21′16″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Treccani • Большая российская энциклопедия |