Oeconomia administrativa pellionibus, 1964

Velut disciplina finitima macrooeconomiae[1] etiam oeconomia administrativa[2] (Anglice: Business administration) fundata est in quaestione de mercimoniis generatim artis brevibusque quorum moderatio quam sapientissime atque diligentissime dirigatur. Cum prima disciplina theoriam describat, altera praxim uniuscuiusque officinae perscrutatur.

Finis historiaque

[recensere | fontem recensere]

Finis est ut homines singuli actiones quam optime ponant instruanturque de processibus emendandis. Tam cum hominibus quam cum bonis omnibus et circumiectis oeconomicis officinae fabricaeque unitatem quaestuariam forment atque sollerter patefaciant.

Notio scientiarum commercialium, quae oeconomiae administrativae recentiori antecesserant, iam saeculo XVII cernitur. In terris linguae Theodiscae ex anno 1898 scholae oeonomicae maximi momenti erant Lipsiae, Aquisgrani, Coloniae Agrippinae et Vindobonae. Sunt libri in quibus legatur scientiam hanc saeculo XIX exeunte ortam esse. Id autem falsum esse videtur, cum iam in Aegypto vetere scriptura specialis, computatio, pecuniae solutio, rationum apologistica necnon perfectio itinerum commercialium optima accurate docebantur.

Sectiones

[recensere | fontem recensere]

Oeconomia administrativa divisa est in partes duas quarum unam generalem, alteram autem specialem nominemus. Specialis autem ramus adhuc separandus in functionalem et in institutionalem partem.

Oeconomia administrativa generalis

[recensere | fontem recensere]

Ramus generalis homines instituit, qui incepta, moderationes, computationes officinis aptent. Eius disciplinae est ut genera officinarum omnia observentur et vicissim bene moveantur. Itaque decisiones et cogitationes communes feliciter promoveantur.

Oeconomia administrativa specialis

[recensere | fontem recensere]

Ramus hic in quaestiones pusilliores nititur quarum momentum in minoribus minimisve solummodo iacet:

  1. Disciplinis functionalibus: indagationes, emomulumenta, provisio, productio, depositio, transportatio, venditio, recyclatio/abiectio;
  2. disciplinis gestionis: informationes, praedispositio, inspectio, moderatio, mercennariorum ductio, motionum coordinatio;
  3. disciplinis in sectione transversali: strategia venditoria, calculationum revisio, logistica, commeatus, naturae ambientis protectio, dispositiones internationales;
  4. disciplinis rerum disponibilium: materiae, fabricae, homines institutendi, aes privatum;
  5. disciplinis oeconomicis: industriae fabriles, mercatura, mensae argentariae.

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Nomina alia a Christiano Helfer in opere citato sunt oeconomia publica, oeconomia nationalis et oeconomia nationalis si macrooeconomica in una terra exploratur.
  2. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, Saraviponti 1991, p. 122

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]