Animated map of the Roman Republic and Empire
Animata Rei publicae Romanae et Imperii Romani ab anno 510 a.C.n. ad annum 530 p.C.n. tabula geographica.      Res publica Romana      Imperium Romanum      Imperium Byzantinum      Imperium Occidentale
Casus Imperii Romani. Pictura Thomae Cole (1836).

Occasus Imperii Romani Occidentalis, etiam Occasus Imperii Romani et Occasus Romanus appellatus, fuit ratio declinationis in Imperio Romano Occidentali praecipue saeculis quarto et quinto, qua imperium suum regimen non iam bene exercebat, et eius fines in complures reipublicae formas sequentis dividebantur. Imperium Romanum vires amittebat quae siverant ut suas provincias occidentales efficienter imperaret; rerum gestarum scriptores mentionem nonnullarum causarum faciunt, inter quas magnitudo et efficacitas exercitus, salus et magnitudo multitudinis Romanae, vires oeconomiae, facultas imperatorum, intestinae potestatis luctationes, mutationes religiosae, atque efficientia civilis reipublicae procurationis. Provocationes crescentes barbarorum invadentium culturaque Romana carentium contentiones amplificabant. Causae ruinae socialis politicaeque sunt maiores res historiographiae mundi antiqui, et quidem multum collocutionis hodiernae de defectione civitatum ad summum informant.[1][2]

Inter tempora ad hanc rationem historicam attinentia sunt annum 117, cum imperium ad suos fines maximos perveniret, atque annum 284, cum Diocletianus regnum exciperet. Amissio autem terrarum magni momenti quae inverti non poterat anno 376 coepit, cum Gothi aliique bellum Romanis intulerunt. Anno 395, Theodosius I mortuus est postquam dua perniciosa bella civilia vicerat, exercitu in campo collabiensi imperioque, iam a Gothis vexato, inter aemulos binorum filiorum incapacium administros diviso. . . . Evenit cum Odoacer Romulum Augustum deposuit.

De causis

De causis externis: Invasiones barbaricae

Saeculo quarrto, Hunni in Europam venerunt et alii populi barbari invaserunt Imperium. Gothi vicerunt Romanos in Proelio Hadrianopolitano (378), ubi imperator Romanus Valens mortuus est.

De causis internis

Romani Imperio decadente. Pictura Thomae Couture.

a) Divisio Imperii, bella civilia et barbarii in exercitum: Propter suam magnitudinem Imperium Romanum non potuit in uno loco administrari. Sua divisio internalis acceleravit ruinam et favit invasoribus barbaricis. Propositum a Eduardo Gibbon, fuerunt filii Theodosii causa ruina ultima Imperii quia reliquerunt gubernum ad eunuchos, Ecclesiam ad episcopos et Imperium ad barbaros.
b) Discrimen oeconomicum et sociale: Discrimen tertio saeculo portavit ad occasum productionis agricolarum, ad occasum commercii et urbium, et ad inaequalitatem socialem. Hoc perdidit opulentiam et adhaesionem internam, maxime in parte occidentali, usque ad occasum finalem saeculo V. Fuit discrimen oeconomicus et socialis causa principalis discriminis politici Imperii Romani occidentalis.
c) Separatismus provincialis: Propositum a Sancto Mazzarino et Georgio Ruffolo[3] sub superficie eadem natura culturae humanis cultis romanis, emerserunt nationes antiquas. Effecti huius impulsus aperuerunt saeculo V in occidente et saeculo VII in oriente. Hoc explicat cur populos miscuerint cum invasoribus Germanicis in occidente et cum invasoribus arabicis in oriente.
d) Christianismus: Propositum a aliquibus historicis, Christianismus fuit causa principalis occasus Imperii Romani.
e) Occasus moris maiorum et tyrannis: Etiam corruptiones et renuntiationes moris maiorum, qui causa maiestatis Romae fuit, et tyrannis imperatorum, causae graves fuerunt in occasu et lapsu Romae.

De consequentiis

Europa tempore Imperii Romani occasi, anno 476.

Regna romana-barbarica

Postquam depositionem ultimi imperatoris (Romulus Augustus), regna nova (Romana-Barbarica) stabiliverunt.

Regnum fuit sola institutio nova elaborata a populis invasoribus, quamquam exsistebant differentiae inter populos Germanicos. In regno barbarico, potestas erat in rege. Monarchia erat nationalis et non territorialis.

Multa regna erat parva et cecidit contra Byzantium in recuperatione imperii (Vandali et Ostrogothi) aut contra alios populos (Suebi et Burgundi). Alia, sicut Visigothi et Franci, supervixerunt.

Notae

  1. Ward-Perkins 2005: 1.
  2. Acemoglu et Robinson 2012: 166–175.
  3. Santo Mazzarino, Fine del mondo antico, Rizzoli, 1988 e Giorgio Ruffolo, Quando l'Italia era una superpotenza, Einaudi, 2004

Bibliographia