Familia
Memoria
Nicolaus Andreae filius Rimskij-Korsakov (Russice: Николай Андреевич Римский-Корсаков, tr. Nikolaj Andreevič Rimskij-Korsakov; natus 6 Martii[1] 1844 Tichvinae, obiit 8 Iunii[2] 1908 in vico Ljubensk gubernii Petropolitani) fuit compositor, paedagogus et syntonarius Russicus.
Nicolaus Rimskij-Korsakov anno 1861 factus est socius circuli musici Balakirevensis, qui ad eum incrementum magnum habuit. Rimskij-Korsakov creavit 15 dramata musica, e.g. Virgo Pscoviae ("Псковитянка"), Fabula de tzare Saltano ("Сказка о царе Салтане"), Sadko, Galliculus aureus ("Золотой петушок"); 3 symphonias et certa alia opera musica. Etiam artem orchestrae ad opus Modesti Musorgskij dedit. Ab anno 1871 professor Conservatorii Petropolitani fuit. Scholae suae compositorum musicae conditor, circa 200 discipulos habuit, inter quos sunt, e.g., Antonius Arenskij et Sergius Prokof'ev.[3]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Rimskij-Korsakov spectant. |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Classical Archives • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |