Nicolaus Leonardus Sadi Carnot (Francice Nicolas Léonard Sadi Carnot, natus 1 Iunii 1796; mortuus 24 Augusti 1832) fuit ingeniarius mechanicus in Exercitu Francico, scientista militaris, et physicus Francicus, saepe pater thermodynamicae appellatus. Sicut Copernicus, solum unum librum protulit, Réflexions sur la puissance motrice du feu et sur les machines propres à développer cette puissance (Lutetia, 1824), ubi primam maximae machinarum caloris efficientiae theoriam felicem divulgavit, anno aetatis suae viginti septimo. In qua commentatione, fundamenta thermodynamicae, disciplinae omnino novae, iecit. Liber autem minime legebatur auctore vivo, sed eo Rudolphus Clausius et Domino Kelvin deinde usi sunt ad alteram legem thermodynamicam constituendam et notionem entropiae definiendam. Pater ei nomen Sadi dedit, quia vita et opera Saadi, clari poetae Iraniani, eum maxime tenebant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Nicolaum Leonardum Sadi Carnot spectant. |