Familia
Memoria
Nicolaus Michaelis filius Iazykov (Russice Николай Михайлович Языков, tr. Nikolaj Michajlovič Jazykov; Simbirii natus die 4 Martii[1] 1803 et Moscuae die 26 Decembris 1846[2]) fuit poeta Russicus saeculi aurei.
Familia nobili natus, in Universitate Dorpatensi annis a 1822 ad 1829 studebat, sed studium non complevit. In villa sua Iazykovo gubernii Simbiriensis annis a 1833 ad 1838 manebat. Rerum Slavicarum amicis[3] propinquus est; Alexius Chomjakov sororem Iazykovi Catharinam nupsit, cum Petro Kireevskij Yazykov annis a 1838 ad 1842 peregrinabatur. Anno 1843 cum Nicolao Gogol, qui Terrae motum («Землетрясенье») Iazykovi carmen Russicum optimum nominavit, Romae vixit. A morbo medullae spinalis mortuus est.
"Puškin dixit fontem Castalium, quo Iazykov biberat, non aqua, sed vino Campanico manare; ebrietas paene corporalis, quam versus Iazykovi efficiunt, lectoribus eius notissima est. Poesis Iazykovi frigida et spumosa est, ut vinum Campanicum vel fons medicatus... Non difficile est imaginatu, quod e tali materia, ut Aquae cadentes, Iazykov fecit, sed et carmina naturam placidiorem describentia, ut Trigorskoje vel de Peipo lacu versus, eadem vita corusca in sollemnitate frigida et vitrea scatent",
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Iazykov spectant. |
![]() |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie |
![]() |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |