Medii Aevi imago nerdiludii

Nerdiludium est ludus tabularis qui Europam ex solis ortu medio aevo attigit Romanis ludis duodecim scriptorum et tabulae similis. Nomen Latinum a fonte Persico seu Arabico derivatur, cf. vox Arabica نَرْد (nard).

Fontem praecipuum de hoc ludo scripsit Thomas Hyde anno 1694: Historia nerdiludii: hoc est dicere trunculorum.

Nerdiludium, vel similis quidam ludus, a Leibnitio commemoratur:

"Ludi Misti ex fortuna & ingenio aptissime vitam humanam, sed maxime res militares & praxin medicam repræsentant ; ubi pars arti, pars casui necessario danda est; ut in ludo, qui à versa vice (verkehren) apud Germanos nomen invenit, cui vicinus Tric-trac. Et hic conjungendæ sunt consequentiæ certæ cum verisimilitudinum æstimatione." (Annotatio de quibusdam Ludis)

Bibliographia

Nexus Externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad nerdiludium spectant.