Nemo,[1] etiam Procella Hiemalis 2013 communiter appellata, fuit magna et periculosa tempestas hiemalis quae Ontarium et Provincias Maritimas in Canada, superioresque regiones Medii Atlantici et Novae Angliae Civitatum Foederatarum adfecit, graves nives, ventos celeritatis huracani, et statum caeli blizzard efficiens. Procella, generis nor'easter a meteorologicis habita, multum Novae Angliae tetigit, usque ad tres pedes nivis ferens.[2] Plus quam quinque milia volatuum ex plus quam sexaginta aeroportibus deleti sunt.[3][4] Corridor Boreorientalis? et permulta transportationis publicae systemata consistunt,[5] ac transitus in multis viis interdictus est, inter quas omnes viae publicae in Massachusetta et Connecticuta. Circa 600 000 domuum electricitate et modo calefactionis caruerunt.[6]
Tempestas super boreorientalem Americae Septentrionalis regionem circa meridiem diei 8 Februarii 2013 orta est, ac Novo Eboraco et Novae Angliae minitari mox praedicta est.[7][8]
Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes! |