Wikidata Nathanael Bacon
Res apud Vicidata repertae:
Nathanael Bacon: imago
Nathanael Bacon: imago
Nativitas: Augustus 1585; Burgus Sancti Edmundi
Obitus: Iunius 1627;
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Sir Nicholas Bacon, 1st Baronet, of Redgrave; Anne Butts
Coniunx: Jane Cornwallis
Proles: Anne Bacon, Jane Bacon

Nathanael Bacon (vulgo: Nathaniel Bacon seu Sir Nathaniel Bacon seu Nathaniel Bacon of Culford[1]; Augusto anno 1585 fere natus; Gorhambury 1° Iulii anno 1627 fere mortuus) fuit pictor Anglicus,

Biographia

Coqua cum natura mortua pomorum et olerum

qui novercae filius[1] vel nepos[2] clarissimi philosophi Francisci Bacon atque amicus Henrici Peacham erat[2]. Anno 1614 Ioannam Meautys, cubiculariam (Lady of the Bedchamber) reginae Annae et viduam copiis divitem Gulielmi Cornwallis, in matrimonium duxit[3]. Anno 1615 probabiliter Traiecti ad Rhenum apud Henricum ter Brugghen tirocinium breve perfecit[1] et postea apud praedia sua Culford et Brome laboravit[3]. Anno 1626, contextu incoronationis regis Caroli I, in ordine Balnei receptus est.[3]

Hodie huius artificis opera duodecim solum manent, sed inter omnes constat alia perfecisse quoque: nam Georgius Vertue commemorat picturas plures ab ipso pictas, hodie amissas[3].

Opera Nathanael effigies personarum, peculiariter sui ipsius et familiae, complectuntur, nec non naturas mortuas, praesertim venationum et animalium aliorum, piscium et culinarum cum pomis, oleribus et frustis piscis carnisque[1]. Sicut Cornelium Jacobsz Delff et Dirck Hals, Gerardum de Honthorst, Cornelium Ketel, Petrum Cornelisz de Rijck, Ioannem de Ravesteyn, Michael de Mierevelt[1], Petrum Aertsen, quod ad opera cum culinis pertinet, imitabatur[2]. Clarissima ex eius picturis est artificis effigies a se picta, quae apud collectionem Comitis Verulamensis Gorhambury conservatur[3]. In hac pictura artifex in officina sua cum libris, volumine tabularum geographicarum Europae Septemtrionalis, asserculo pigmentario et delineatione effigiatur[3].

Maxime notus est picturis mythos effgiantibus, hodie omnibus amissis[4]. Apud Museum Ashmoleanum Oxoniense eius res minio picta supra aeris lamina conservatur, quae topia effigiat et prima topia Anglica putatur[4].

Ex Oliverii Millar sententia. fuit saeculi pictor expertissimus, qui artem pictoriam ut negotium non exercebat[3]. Haud praecipue imitatus est, sed de sandaracis pigmentisque experimenta magna perfecit: nam pigmentum luteolum Pinke creavit, a pictore Petro Oliver spectatissimo[3]. Diem supremum obiit duo et quadraginta annos natus, probabiliter ob phthisem[3].

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
  2. 2.0 2.1 2.2 Dictionnaire de la peinture Larousse
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 3.7 3.8 Tate
  4. 4.0 4.1 Lexicon artium articumque ab imagines exornatus

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nathanael Bacon spectant.