Myson Cheneus (Graece Μύσων ὁ Χηνεύς, saeculo sexto a.C.n.) secundum Platonem fuit unus e septem sapientibus mundi. Secundum Sosicratem, qui Hermippo teste usus est, Myson Strymone tyranno natus est.[1] Fontes Mysonem agricolam fuisse consentiunt, de urbe autem, in qua natus sit quaque habitaverit, non congruentia respondent. In vico nomine Chen vixisse traditur, qui vicus modo in Laconia modo in Creta ponitur. Etiam Oetaeus dicitur, nomen fortassse a monte Oeta deductum. Nonaginta septem annos natus mortuus esse dicitur.[2] Plato in dialogo Protagora Mysonem ponit pro Periandro, ut tyranno urbis Corinthi, in indice suo septem sapientium.

Sententiae

Notae

  1. Diogenis Laertii De clarorum virorum vitis, cap. XI (Myson); in interrete
  2. 2.0 2.1 ibidem