In mythologia Graeca Myrtilus erat auriga Oenomai, Pisanorum regis. Domino in quadrigarum certaminibus opem ferebat qui instituerat ut quicumque filiam suam Hippodamiam in matrimonium petebat aut primum patrem velocitate equorum vinceret aut moreretur. Quia autem equos Aquilone velociores possidebat omnes proci vincebantur et interficiebantur donec Pelops Tantali filius, sive dimidium regni sive, ut volunt alii, noctem unam cum Hippodamia pollicitus, Myrtilum corrupit, qui currus regii rota altera ut in certamine solveretur effecit. Mortuo tamen Oenomao Pelops Hippodamiam quidem uxorem duxit sed promissa socio dare recusavit atque Myrtilum in mare praecipitavit, unde secundum nonnullos mythographos nomen Myrtoi maris ductum est[1]. Certe dirae exsecrationes a Myrtilo tum adversus Pelopem nuncupatae in eius posteros redundasse atque horribile fatum Atridarum movisse saepe dicebantur[2]
Certamen Pelopis et Oenomai in Iovis Olympici templi fastigio frontali sculptum erat[3], quia velut praeludium quadrigarum certaminum ludis Olympicis habitorum putabatur.