-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).
Elvis Presley carmen "Jailhouse Rock" canit.
Ericus Clapton in urbe Barcinone anno 1974 canit.
Ioanna Baez et Robertus Dylan canunt.
Iacobus Hendrix in televisione Nederlandense anno 1967 canit.

Musica rock[1] vel musica rockiana[2] est genus musicae, in parte meridiana Civitatum Foederatarum Americae circa annum 1950 exortum. "Rockistarum" prodromi sive "antesignani nigritae"? fuerunt, inter quos Carolus Berry (Chuck" Berry), Ricardulus (Little Richard), Bo Diddley, Fats Domino. Primaevum illud rock (quod voce rock 'n roll indicari solet) ex musica blues, "nigritarum" propria, "eque"? genere rhythm and blues vocato natum esse videtur. Cum autem ad "albicolores"? musica rock transiisset, vim etiam musicae rusticanae (Anglice: country) subiit. Ab his initiis, musica rock ad totum orbem terrarum mox propagata annis paucis ita crevit, ut alia omnia musicae popularis genera numero studioque auscultantium facile superaret.

Musica rock haud facile finitur. Voce canit unus vel plures; his succinere solent citharae electricae citharaque "gravisona" ac tympanum; accedunt interdum saxophonum, tuba recta, tuba diductilis, instrumenta alia. Modorum ictus vehementior percipitur, unde in auscultantium animis vix "coercibilis" tripudiandi libido nonnumquam excitatur.

Rockistae omnium notissimi Beatles exstiterunt, nempe grex Britannorum Liverpolensium, quorum nomen ut videtur est conglutinatio ex beat et scarabaeis.

Carmina quae canta sunt Latina lingua

Nexus interni

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove). Quaeso vide disputationem nomini huic.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Coniunctio ck in nomine adiectivo "rockian|us, -a, um" pronuntiatur ut c-sonum.
  3. http://www.youtube.com/watch?v=UjWPXhzZdWY
  4. http://www.youtube.com/watch?v=TeQs-TCjVtc

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad musicam rockianam spectant.

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!