Mulierum Catalogus (Graece: Γυναικῶν Κατάλογος, Gynaikon Katalogos) sive Eoeae (Ἠοῖαι, Ehoiai) est carmen epicum genealogicumque sub Hesiodi nomine antiquitus peregrinatum, cuius quinque librorum multa fragmenta supersunt apud scriptores antiquos et frustula papyracea. "Mulieres" tituli sunt heroides quae a divis ac mortalibus compressae genuerunt genus heroum; titulus alter ex formula ἠ' οἵη (e' hoie, "aut qualis") ortus, quae novas partes inducit per introductionem heroidis vel heroidum. Exempli gratia, Alcmena, mater Herculis:
ἠ' οἵη προλιποῦσα δόμους καὶ πατρίδα γαῖαν |
aut qualis relinquens domus et paternam terram |
(Hos versus, qui libro Catalogi quattuor steterunt, habet et Scutum Herculis, poema Hesiodo quoque attributum.)
![]() |