Ars convivalis Cubana: Potiones mojito parantur in "cauponula mediae urbis" (Bodeguita del Medio) Havanae. Inscriptio Ernesto Hemingway attributa media imagine monstratur
"Mojito mea apud La Bodeguita, daiquiri mea apud La Floridita." An Hemingway id scripsit? Minime![1]

Mojito (nomen Hispanicum) est potio mixta generis cocktail quae Havanae in Cuba saeculo XX ineunte primum inventum esse videtur. E rhomio (aut spiritu iuniperato), saccharo, suco lumiarum, aqua Seltzerana vel carbonata conficitur, foliis menthae glacieque immixtis.

Notae

  1. Sánchez (2012); Greene (2012) p. 168

Bibliographia

Gastronomia Novae Aureliae: Mojito in popina El Gato Negro regionis urbanae Lakeview parata
Historica et etymologica
Praecepta

Nexus externi