Mississippius
Mississippius amnis
Longitudo

6270 chm

Altitudo fontis 450 m
Decursus aquae 12 800 /s
Area systematis 2 980 000 chm²
Fons

Itasca

Ostium

Sinus Mexicanus

Regio

Civitates Foederatae Americae

Mississippius[1] seu flumen Mississippiense,[2] Anglice etiam agnominibus Old Man River ('Fluvius Senex') et Big Muddy ('Magnum Turbidum') notum, est amnis qui per decem civitates foederatas Americanas fluit, reipublicae longissimus, aquamque e maximis superficiebus siccans flumen. Quod a Ferdinando de Soto, exploratore Hispanico, anno 1541 repertum est.

Mississippius deltam maximam areae 28,6 milia chm² habet in Ludoviciana civitate, ubi in sinum Mexicanum influit; regio autem, quae saepius Delta Mississippii(en) nominatur, sensu geographico nec delta nec delta interior est.

Notae

  1. "Territoria, quae inter superiorem Mississippium et Missurium flumen continentur": pp. 136-137; "amnem Mississippium ... Ubi enim Mississippius et Missurius confluunt ..." (p. 21 nota 37 apud Google Books). "Mississippius": Egger, C (1977). Lexicon Nominum Locorum, Officina Libraria Vaticana, s.v. "Mississippi (flumen)". "Mississipius fluvius" (p. 1227 apud Google Books)
  2. "Flumen Mississippiense": Franciscus Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pp. 145, 170

Bibliographia

Nexus externi

Lege Μισσισσιππής (ποταμός) ("Mississippius") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam