Minaretum[1][2] (Arabice منارة , manāra 'pharus') est turris ad vel prope meschitam aedificata, e qua homo muazinus dictus Musulmanos quinquies in die ad orationem vocat.
Verbum Arabicum manāra a verbo "nūr" (نور ; "lux") deductum est, quod initio, ut putatur, etiam speculae facibus illustratae adhibitae sunt[3]. Cum manāra in linguam Turcicam transiit, forma mināre recepta est, e qua linguae occidentales hauserunt (sicut Latine minaretum et Francice minaret)[4].
Vicimedia Communia plura habent quae ad minareta spectant. |
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |