Michael de Certeau (Camberiaci 17 Maii 1925; Lutetiae 9 Ianuarii 1986), presbyter catholicus et iesuita Francicus, fuit culturae philosophus, sociologus et rerum gestarum scriptor.
De Certeau philologiae antiquae et philosophiae Gratianopoli, Lugduni et Lutetiae studuit. Ab anno 1950 Societatis Iesu sodalis, anno 1956 presbyter ordinatus est. Inter conditores fuit in illo tempore libelli ephemeridis Christus. Anno 1960 apud Universitatem Parisiensem opere de Petri Fabri mystica gratia praesentato, theologiae doctor factus est.
Inter operum eius clarissimum est La Fable mystique.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |