Messene (-es f.) vel Messena (-ae f.) (Graece: Μεσσήνη) est polis Graeciae antiquae in Peloponneso austro-occidentali sita. Antiquitate fuit caput Messeniae, a qua regione nomen duxit. Vico homonymo hodierno, qui fere 16 km ab austro-oriente prope litus Sinus Messenici iacet, circiter 10 000 incolarum sunt.

Historia

Messene a boeotarcha Thebano Epaminonda anno 369 a.C.n.[1] in clivo meridionali montis Ithomae ex nihilo[2] condita est, postquam Messeniam a dominatione Lacedaemoniorum liberavit. Novae urbis delineatio praecepta Hippodamia sequebatur, omnibus viis quadratos inter sese efficientibus, ut in scaccario quodam. Praeterea Epaminondas ingentia moenia[3] ei circumdedit, ne a Spartanis expugnari posset. Nam octavo et septimo saeculo post diuturna bella Lacedaemonii omnia oppida Messeniorum solo adaequarant qui ex illo tempore sive a patria exsulabant sive agriculturae, velut servi, dediti magna vectigalia Laconiae praebebant. Itaque Lacedaemonii illa vectigalia amissa iterum atque iterum reciperare frustra conati sunt[4]. Post Messenen ab Epaminonda conditam exsules undique redierunt atque novam urbem incoluerunt[5]. Deinde Macedonum reges tyrannos Messenae instituerunt[6].

Dominantibus vero Romanis magna felicitate fruebantur incolae Messenae, cui testimonio sunt mausolea magnifica extra moenia adhuc conspicua et multa alia monumenta quorum praecipuum erat templum Aesculapii Asklepieion dictum, in quo velut in museo sculpturae variae exhibebantur[7]. Quarto saeculo p.c. civitas minus prospera iam erat cum ob ingentem terrae motum anni 365 a.C.n. ab incolis paene deserta est. Postea a quinto saeculo vicus in eodem loco fuit : paucae domus humiles basilicam Byzantinam circumstabant. Novi incolae theatro antiquo tamquam lapidicinis utebantur.

Notae

  1. Pausanias IV,26-27. Strabo, Geographica VIII.4.8
  2. Nisi quod antiqua loca sacra Messeniorum in novam urbem inclusit et servavit.
  3. Pausanias IV,31,5 qui ea validiora esse Byzantinis Rhodiisque existimabat.
  4. Demosthenes, De Megalopolitanis 8-10 et 20.
  5. Lycurgus, Contra Leocratem 62.
  6. De foedere cum Alexandro 3-9
  7. Pausanias IV,31,10

Fontes

Plura legere si cupis

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Messenam spectant.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!