Familia
Meroveus fuit primus rex Francorum Saliorum et conditor domus regnatricis Merovingorum.[1] Quando natus fuerit nescimus; multae autem fabulae de eius vita in manuscriptis narrantur. Regnavit ab anno 448 fere ad usque annum 457 in regione Tornaci urbis.[2] Fuit socius Romanorum contra Attilam regem, et pugnae anno 451 apud campos Catalaunicos interfuit, in quo Attila a Romanis, Francis, aliisque civitatibus victus est. Circa 457 mortuus est; successor fuit Childericus I filius.
![]() |
Lexica biographica: • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |