Menopausis[1][2] (e Graeco μήν 'mens' + παῦσις 'cessatio') sive menopausa sive menopausia[3] sive emmenopausia[3] seu cessatio mensium[1][3] est in mulieribus finis menstruationis et ergo foecunditatis, cum secretio hormontum et oestrogenorum ab ovariis minuit. Hoc accidit, cum mulieres circa quinquaginta annos natae sunt. Tempus ante et post menopausem, cum equilibrium hormontum mutatur, climacterium dicitur.
Post menopausem mulieres saepe osteoporosi laborant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad menopausem spectant. |