Memoria nuclearis magnetica sive memoria nuclei magnetici[1] circa viginti annos, a 1955 fere ad 1975, fuit praevalens memoriae computatralis accessus fortuiti forma. Quod genus memoriae, simpliciter memoria nuclearis vel sermone quotidiano nucleus saepe appellata, perparvis toroidis (anulis) utitur, nucleis, per quos fila tenuia ad informationem scribendam et legendam inseruntur. Quique nucleus unum bit informationis repraesentat. Nuclei binis rotationis viis magnetizari possunt: secundum et contra horologii motum. Memoria nuclearis est coacervatio non volatilis quia eius res contentas in perpetuum sine electricitate retinere potest
Vicimedia Communia plura habent quae ad memoriam nuclearem spectant. |