Matrimonium hominum eiusdem sexus est matrimonium vel coniugium binorum virorum vel binarum mulierum. Hodie saepe ius homophylophiliae putatur, et nonnullae civitates hoc legibus admittunt.
Ante saeculum vicensimum unum, religionis causa, multae civitates relationem homophylophiliae ipsam peccatum vel scelus putavit, at hodie tolerantiae et dignitatis humanae causa, Unio Europaea, quaedam civitates in America et alibi, plurimaeque civitates Civitatum Foederatarum distinctionem ex propensione sexuali prohibent.[1] Igitur adhuc nunc sunt civitates quae matrimonium hominum eiusdem sexus legitime spondeant:
Multae religiones matrimonio hominum eiusdem sexus repugnant. Matrimonium in Ecclesia Catholica Romana foedus unius viri unius mulierisque est. Tamen nonnullae ecclesiae christianae et aliae communiones religiosae matrimonia etiam inter homines eiusdem sexus celebrant, velut Ecclesia Episcopalis in Civitatibus Foederatis Americae[24], Ecclesiae Lutheranae in Dania[25], Norvegia[26], Suecia[27] et Rhenania[28] et nonnulli gregi Buddhistici[29] et Iudaici[30].