Vestigia Masadae

Masada est arx ab Herode Magno in ripa occidentali Asphaltitis lacus diligenter et magnis expensis munita[1] et cisternis aquarum omniumque rerum necessariarum copia instructa, tum, cum rex timebat ne Marcus Antonius, ipso de medio sublato, regnum suum Cleopatrae instanter roganti donaret[2]. Hanc rupem abruptam sibi elegit quo confugere et diuturnam obsidionem tolerare posset. Itaque magnificam regiam a septentrionali castelli latere adiunxit in qua ipse habitaret; cuius parietes picturis, sola vero tesselato opere ornavit.

Post centum annos Masada supremum refugium Iudaeorum a Romanis desciscentium fuit: haec enim anno 73 a legato Lucio Silva capta ultimum finem primo bello Iudaico imposuit. "Sicarii" hanc arcem a primo anno belli (66), trucidato Romanorum praesidio, occupabant[3] atque inde decurrere solebant ad circumiacentes fines vastandos[4]. Tum vero nihil aliud quam vacuis moenibus potiti sunt Romani: nam quae intra fuerant combusserunt zelotae rebelles atque se ipsos cum uxoribus et liberis ad unum occiderunt. Ita nongenta sexaginta corpora in ruinis Masadae eorum qui libertatem amittere nolebant velut in busto sunt sepulta.

Notae

  1. Primum castellum tamen circa 150 a.C.n. a summo sacerdote Ionathan aedificatum erat: Flavius Iosephus, BI VII.285. Vestigia hodierna ad Herodiana tempora referuntur.
  2. Ibid. VII.300-303
  3. Ibid. II.408
  4. Ibid. IV.399-404 et 504-508.

Fontes

Si vis plura legere