Margo Aquae (Mandarinice 水滸傳; pinyin Shuǐhǔ Zhuàn)[1] est mythistoria Sinica saeculi quarti decimi quae Shi Nai'an (施耐庵), scriptori aliter ignoto, tribuitur, saepe cum Luo Guangzhong (羅貫中), auctori fabulae amatoriae trium regnorum, et adeo Shi Hui (施惠) et Guo Xun (郭勛). Mythistoria, una ex quattuor magnis mythistoriis classicis litterarum Sinarum habita, in lingua Sinica vernacula scripta, non in lingua Sinica classica, componitur.[2]
Fabula, quae tempore domús Song fit, historiam enarrat proscriptorum centum et octo qui ad Montem Liang (vel ad Paludem Liangshan) conveniunt ad exercitum constituendam antequam rectio eis veniam et impunitatem dat ut invasoribus externis resistant copiasque rebellium comprimant. Lectoribus dedit multas e notissimis personis litterarum Sinarum, sicut Wu Song, Lin Chong, et Lu Zhishen.
Mythistoria in rebus gestis cuiusdam proscripti Song Jiang et eius comitum centum et octo condita est, quorum triginta sex spiritus caelestes et septuaginta duo daemones terrestres appellantur. Qui grex in regione Huainan operabatur, sed se rectioni Song anno 1121 tradidit, ut commemorat liber Historia Song, textus historicus, qui refutari non potest. Song Jiang, nomen proprium, etiam in biographia imperatoris Huizong Song citatur; praeterea, biographia Zhang Shuye praefecti facinora Song Jiang aliorumque proscriptorum describit, atque eos a dicto Zhang victos renuntiat.[3]
Unus e praecursoribus Marginis Aquae fuit Eventus veteres aevo Xuanhe magnae domús Song (大宋宣和遺事), liber qui medio saeculo tredecimo apparuit. Textus e conscriptá fabularum congerie constat, quae in opinabilibus eventibus historicis conditur. In decem capitibus dividitur, quae historiam domús Song a saeculo undecimo ineunte ad regnum Song Meridianum anno 1127 constitutum referunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marginem Aquae spectant. |