Triumphus Messallae Corvini in fronte palatii Krasinski Varsoviae sculptus

Marcus Valerius Messalla Corvinus (natus 64 a.C.n., mortuus 8, ut videtur) fuit vir tam militarium quam civilium rerum peritus, orator et scriptor Romanus. Anno 31 a.C.n. Octaviano collega consulatum ordinarium gessit, anno 27 a.C.n. triumphavit de Aquitanis. Non tantum opera omni genere ipse scripsit, sed etiam patrocinio suo, cum multos alios poetas fovit, tum praecipue Albium Tibullum, Ovidium et poetriam Sulpiciam, filiam sororis Valeriae. Quibus poetis nonnumquam "circulus Messalae" nomen inditum est. In Corpore Tibulliano exstat Panegyricus Messalae, non ab ipso Tibullo, sed ab ignoto poeta compositum anno 31 a.C.n. ad consulatum celebrandum.

De familia

E nobilissima et antiquissima gente Valeria ortus, Valerius Messala erat filius Marci Valerii Messallae Nigri,consulis anno 61 a.C.n.. Duo filii ei nati sunt, non eadem uxore : Marcus Valerius Messalla Messallinus[1], consul 3 a.C.n. et Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus[2]. Soror eius nupsit filio iurisconsulti Servii Sulpicii, cui filiam genuit Sulpiciam nomine, quae nonnulla carmina nobis reliquit, in Corpore Tibulliano servata[3]. Semifrater uterinus quoque e matra Palla (vel Polla?) ei fuit cuius mores infames erant : Lucius Gellius Publicola[4]

De cursu honorum

Gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis
et magna intonsis gloria avis[22]

Mortuo Messallae monumentum exstructum est tam magnificum, ut, post saeculum, Martiali poetae non semel exemplo fuit aeternitatis frustra divitiis petitae :

"Marmora Messallae findit caprificus..."[26]

De homine litterato.

Valerius Messalla magnus orator fuit. Saepe una cum Asinio Pollione memorabatur et duo optimi oratores aetatis Augustanae, vel omnino duo optimi oratores Romani post Ciceronem a posteris habiti sunt. Ipsi judicare non possumus, quia omnes orationes perierunt : certe scimus Messallam magistrum fuisse Tiberii imperatoris. Tacitus in Dialogum de oratoribus personam induxit de eloquentia Messalae cum Ciceronis comparata his verbis loquentem : "Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus". At Quintilianus "dignitatem" Messalae laudat hoc modo : "At Messala nitidus et candidus et quodam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor [27](quam Asinius Pollio)". Senioribus enim annis ob infirmam valetudinem causas in iudiciis agere recusavit.

Grammaticae quoque studiosissimus fuit et libros de litteris alphabeti composuit, teste Quintiliano : "Messala ... quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit[28]. Atque alibi refert nobis sententiam e libro de littera S.

Commentarios historicos quoque, quibus militiam cum Gaio Cassio narrabat[29] et carmina[30] composuit. Carminibus vehementer delectabatur ac cohortem poetarum secum ducere solebat, qui patroni sui laudes canebant. Inter quos nobilissimus fuit Tibullus. Amicus etiam Horatio[31] fuit et ingenium adulescentis Ovidii[32] primus agnovit atque incitamentis stimulavit.

Nullum exstat opus Messallae : constat enim libellum de Progenie Augusti, qui sub eius nomine Renascentibus Temporibus typis impressum vulgo ferebatur, apocryphum medio aevo compositum esse.

De posteritate plus quam dubia.

Genti Hunyadorum, quae regnum Hungariae quinto decimo saeculo obtinuit, et in primis regi Matthiae Corvino, persuasum erat Marcum Valerium Messallam unum e longinquis maioribus suis fuisse. Nam corvum et in armis et in nummis praeferebat. Matthias Corvinus quidem sine herede anno 1490 mortuus est, sed adfinitate coniunctae familiae in Polonia fabulam de Valeriana origine sibi assumpserunt : hoc est cur hodieque videamus Triumphum Messallae in fronte palatii Krasinski Varsoviae sculptum.

Notae

  1. Tacitus, Annales, III,34.
  2. Velleius Paterculus II,112.
  3. Corpus Tibullianum III,14 et 16 (vel IV,8 et 10).
  4. Dio Cassius 47.24.
  5. Dio Cassius, Historia Romana 47.11 et 49.16. Appianus Bell. civ. V,471.
  6. Dio Cassius 47.24.
  7. Plut., Brutus 40.
  8. Appianus Bell. civ. IV,159-161.
  9. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIV.325.
  10. Plutarchus, Brutus, 40-42.
  11. Appianus Bell. civ. IV,161
  12. H. Bardon I,289-290.
  13. Appianus Bell. civ. V,423-425, 427, 434, 453.
  14. Appianus Bell. civ. V,466-472.
  15. Dio Cassius 49.16.
  16. Appianus, Illyr. XVII. Dio Cassius 49.38. Strabo, Geogr. IV.6.7
  17. Appianus Bell. civ. IV,161. Cassius Dio XLVII,11.
  18. Cassius Dio LI,7.
  19. Acta triumphorum ubi proconsul dicitur. CIL I, p.461.
  20. Appianus Bell. civ. IV,161
  21. Tibullus I,7,57sqq.
  22. Tibullus II,1,33-34.
  23. Vel, si mavis, quodam modo redivivam fecit : nam et antea fuerant nonnumquam praefecti urbi, consulibus et praetoribus absentibus.
  24. Plutarchus, Brutus 53.
  25. Frontinus, De Aquis 99.
  26. Epigrammata X,2(9). Ibid. etiam VIII,3(5).
  27. Inst. or. X,1,113.
  28. Inst. or. I,7,35.
  29. Graece Ύπονήματα. Et Plutarchus et Appianus eos legerant.
  30. Graece ? De carminibus bucolicis et eroticis vide Catalepton, Epigramma IX, 14-38.
  31. Carmina III,21. Sermones I,10,85.
  32. Ex Ponto II,3,70-80.

Fontes

Plura legere si cupis

Antecessores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Sosius
Consul
31 a.C.n.
cum
Imperatore Caesare divi f. III
Successores:
Imperator Caesar Augustus IV et Marcus Licinius Crassus